---p.1---
EXERCITATIO
ANATOMICA DE
MOTV CORDIS ET SAN-
GVINIS IN ANIMALI-
BVS,
GVILIELMI HARVEI ANGLI,
Medici Regii, Professoris Anatomia in Col-
legio Medicorum Londinensi.
FRANCOFVRTI,
Sumptibus GVILIELMI FITZERI.
ANNO M.DC.XXVIIL
---p.2---
<blank page>
---p.3---
Serenissimo; Inuictissimo
CAROLO, MAGNNAE
BRITANNIAE, FRANCIAE
ET HYBERNIAE REGI, FI-
DEI DEFENSORI.
SErenissime Rex,
Cor animalium, fundamentum est vitae, princeps omnium, Microcosmi Sol, a quo omnis vegetatio dependet, vigor omnis & robur emanat. Rex pariter regnorum suorum fundamentum, & Microcosmi sui Sol, Reipublicae Corest, a quo omnis emanat potestas, omnis gratia provenit. Quae de motu cordis hic scripta sunt, Majestatitue (vti huius seculi mos est) offerre eo magis aufus sum, quod ad hominis exemplum hu-
---p.4---
mana pene omnia, & ad cordis, Regis plurima. Regi itaque non inutilis cordis sui notitia, tanquam actionum diuinum Exemplarium : (sic paruis componere magna solebant.) Poteris saltem Regum optime, in fastigio rerum humanarum positus, vna opera & humani corporis principium & Regie simul ptestatis Tue effigiem contemplari. Suscipe itaq;, humilime precor; Serenissime Rex usitata benignitate & clementia de corde noua haec, qui ipse nouus splendor huius seculi, & totum vere cor es, princeps virtute abundans, ac gratia; cui acceptum iure merito referimus, quicquid nostra Anglia boni, quicquid vita nostara iucundi, habet.
Augustissimae Maiestatis Tua
deuotissimus seruus
GVILIELMVS HARVEIS.
---p.5---
Excellentisso & Ornatiss. Viro D.
D. ARGENT,
COLLEGII MEDICORVM
LONDINENS. PREASIDI AMICO SVO
singulari caeterisq; Doctiss. Medicis
Collegis suis amantiss.
S.P.D.
MEam de motu & vsu cordis,; circuitu sanguinis sententiam E.D.D. antea saepius in praelectionibus meis Anatomicis aperui novam: sed iam per nouem & amplius annos multis ocularibus demonstrationibus in conspectu vestro confirmatam, rationibus & argumentis illustratam, ab obiectionibus doctissimorum & peritissimorum Anatomicorum liberatam, toties ab omnibus desideratam, a quibusdam efflagitatam, inlucem & conspectum omnium hoc libello pro-
---p.6---
duximus. Quem nisi vobis transmissum E.D.D. minus sperarem prodire posse integrum & tutum, cum pene omnium illarum obseruationum, ex quibus aut veritatem colligo, aut errores redarguo, e vobis plurimos & fide dignos appellare possum teste, qui dissectiones meas vidistis, & ocularibus demonstrationibus eorum, quae hic ad sensum palam affeuero, assistere candide & astipulari consueuistis. Et cum contra receptam viam, per tot secula annorum ab innumeris, iisq; clarissimis doctissimisque, viris tritam & illustratam; sanguinem iter nouum metiri suum & reuoluere solusiste liber affirmaret; arroganter nimis factum, ne videretur, libellum istum per aliquot abhinc retro annos alioquin perfectum, vel in publicum exire vel transfretare si permisissem, summopere verebar: Nisi prius vobis proposuissem, & per autopsiam confirmassem, vestris dubiis & obiectionibus respondissem, & Praesidis ornatissimi censuram in fauorem accepissem. Persuasissimum verumtamen habui, quod si coram vobis nostroq; Collegio tot tantisque viris doctissimis nobilitato, propositum sustinere potuerim, ab aliis tum demum minus pertimescendum, & iam illud, quod mihi
---p.7---
a vobis, ob amorem veritatis, contigit vnicum solatium, ab omnibus aliis qui similiter sint philosophati non minus esse sperandum. Philosophienim veri, qui amore veritatis & sapientiae flagrant, nunquam se tam sophos<greek charakters>, sapientia plenos reperiunt, aut suo sensu abundant, quin veritati, a quocunque & quandocunque venerit, locum dent. Nec tm angusti animi vt credant quamuis artem aut scientiam adeo omnibus numeris absolutam & perfectam a veteribus tradita, vt alioru industriae, & diligentiae hinil sit reliquum: cum profiteantur plurimi, maximam partem eorum quae scimus, eorum quae ignoramus minimam esse, nec ita traditionibus & praeceptis quorumcunque addicti, inserviere se patiuntur Philosophi, & lebertatem perdut, ne oculis propriis fidem adhibeant, nec ita in verba iurant antiquitatis magistrae, vt veritatem amicam in apertis relinquant, & in conspectu omnium deserant. Sed sicut credulos & vanos, omnia prima facie admittere & credere, ita manifesta sensui non videre, & Luce meridiana diem non agnoscere, stupidos & insensatos pariter existimant. Et non minus petarum fabulas, & vulgi deliramenta, quam Scepticorum epochen in via philosophica
---p.8---
declinare docent. Omnes item studiosi, boni, honestique, nunquam ita passionibus indignationis, inuideae, obruimentem finunt, quo minus audiant aequo animo quae pro veritate proferantur, aut rem vere demonstratam intelligant. nec turpe putant mutare sententiam si veritas suadet & aperta demonstratio: nec errores, licet antquissimos deserere arbitrantur in honestum. Cum optime norint quod humanum sit errare, decipi, & quod casu multa reperta esse contingat quae discere quiuis a quouis possit, a iuuene senex, a stulto intelligens.
Verumisto tractatu, Collegae Amantissimi, in authorum & scriptorum Anatomicorum nominibus, operibus & sententiis recensendis, exagitandis memoriam meam, & lucubrationes, multamque lectionem & magnum volumen ostentare nolebam. Tum quod non exlibris, sed ex dissectionibus, non ex placitis Philosophorum, sed fabrica naturae discere & docere Anatomen profitear. Tum quod neque e veteribus quemquam debito honore defraudare, neque e posterioribus quemquam irritari aequum censeam, aut moliar. Neque cum iis qui in Anatomicis antecelluerunt, & me docuerunt, manus conserere, aut dimicari honestum putem. Accedit, quod nec falsitatis crimen, in quem-
---p.9---
piam veritatis studiosum mea sponteinurere velle, nec quenquam erroris labe insimulare. Sed solam veritatem sector, & omnem tum operam, tum oleu eo contuli, vtaliquid bonis gratum, doctis commodum, & rei litterariae vtile in medium proferre possim. Valete Domini D. Excellentis, & Anatomico vestro fauete
GVILIELMO HARVEO.
---p.10---